[linke Spalte:]
[…] insuper usque ad imam montis
crepidinem deflueret et eo vivente num-
quam deesset. Cum autem vir Dei obisset et
eius corpus a nobis ablatus fuisset, per XL an[nos]
humus arida sine aqua remansit. Eo ite-
rum adducto in pristinam habundantiam
aquam ministrabat. Cuius n[ost]ri assertioni
intuentium oculis ipse testatur fons.
Sed ad historiae narrationis redeamus ordine[m].
Cum quadam die vir D[e]i ad castrum ire
velisset vespertinas ad beate Marie
ecclesiam persolvendas laudes, cui D[e]o
auctore deservimus, ecce quaedam mulier
rustica cum munere sibi in obviam facta
est, malef[ic]iis suspitione viro D[e]i iam ante
devulgata. Cum que honesti carnium
ibant viri et animal vivum deducebant.
Quod vir D[e]i cum intueretur, subtiliter in-
quirebat, quenam illius fuisset adventus.
Invida mulier: quendam iuventutis flore
ducis sobole quibausdam occultis demonio-
rum intuitibus fuisse commotum, quem
suo nefando carmine et inlecebris artibus
perduxisse ad salutem. Quibus dictis vir D[e]i
vehementer expavit, ex equo prosiliens
in tanta furore commotus, ut ipsam iam
canem p[ro]priis cederet manibus et cuncta
sibi data pauperibus ad portam distribu-
eret civitatis. Introitum urbis amisit
domi reversus perfidiam ducisse deflere
non cessaba. Sociaque antiqui hostis ut ser-
pens in paradiso, mulier, sparsis crinibus, viris
receptis, cruentatam faciem ducisse flebile
demonstrabat voce. Quam intuita furore
incensa, vultu mutato, vim aspicientibus de-
monstrabatur. Veneno ep[iscop]i vitam insidiare
conabatur, sed p[ro]dere ea viro distulit, laten-
ter insidias suoque preparans laqueo, cui-
dam vocabulo Ninoni silenter p[rae]cipiens, cu[m]
ab eadem villa recessisset, collectis famulis
ep[iscop]um interemissent. Cum quadam die ad alia[m]
[rechte Spalte:]
se mutassent generaliter villam, his tran-
seuntibus quidam pernitiem insidiae per
fratrem suum beatae memoriae nutritore[m]
meum Ermbertum viro D[e]i mandare cura-
vit, quod eadem nocte mulieris insidiae
a p[rae]fato vicario occideret, nisi se mutationis
loci studiose salvaret. Qui reversus, cuncta
viri D[e]i dicta disponens, quibus machinis
laqueatus esset, nisi se studiose prudentiae
abstraxisset, his dictis fidem fecit, noctis
intempesta silentio occulte ad aliam e-
quitabatur villam. Eodem sequente cre-
pusculo, ecce prenotatus Ninus collectis fa-
mulis domum circumdat viri D[e]i; quam
dum diligentissime scrutarentur, cure
se rep[re]hensos in necem ep[iscop]i et minime repere-
rent, cuncta evertentes vacui reversi sunt.
Ipse autem sumpto secum clero locum
amisit, Maiensi castro se contulit, per
quendam ex suis ducis se summe manda-
re curavit, quod sub omni celeritate ipsa
in foveam, quam viro paraverat, cum suis ru-
eret, D[e]i gloriam ammittere regni, inopie
con sumptam vitam finire. His auditis insidiis
viri D[e]i summus princeps a suae compositae
coniuge per directos ep[iscop]um nitebatur ad
se reverti. His dicentibus nihil declinans
agebat oportere Zezabelis insidias cavere.
His dictis reversi sunt. Sed quibus insidiis vin-
Dicta foret secuta, scribendi stilum minime
Abstrahere opinor. Ipse p[rae]fatus etiam et ca-
rus puer quam nefando carmine p[rae]nota-
ta machinis diaboli p[rae]cantabat mulier, vi-
vendi finem fecit. Eo mortuo Crimoaldus ab
insidiatoribus interemptus est. Prefatus
subactor, qui in necem ep[iscop]i collegium fecit,
p[ro]bram pertulit mortem: In necessum du[m]
purgare iret alvum, lanceae ictu vivendi
finem fecit. Ad ultimum prenotata con-
iunx in fide decepta Carolo Gallis secuta,
amissa potestate et gloriae decorem p[ro]priis
[…]